La Bibbia nel Cinquecento: edizioni interpretazioni censure
Hieronymus » Valla, Lorenzo Collatio Novi Testamenti - p. 269 » Biblia, Sal » Erasmus Roterodamus Annotationes in Matthaeum - p. 150


habent τοὺς φίλους ὑμῶν id est “amicos vestros”. Verum Iudaei fratres appellant
quomodolibet cognatos, atque ita legit Hieronymus. Quid amplius facitis?
Τὶ περισσὸν id est “quid eximium” aut “quid sopra caeteros”. Nonne et eth-
nici? Rursus hoc loco nonnulli codices Graeci habent τελῶναι id est “publicani”.
aeterum ex interpretatione Chrysostomi deprehendere licet illum “ethnici”
legisse, cum ait: Propter quod etiam hic gentiles et publicanos producit in medium,
ut talibus discipulos comparando personis etiam pudore ad virtutem accendat.
Certe Theophylactus repetit hic τελῶναι id est “publicani”. Nam “ethni-
cus” gentilem sonat, qua Graeca voce videtur interpres delectatus, ob in, opinor,
quod gentilis aliud quiddam significet Latinis auribus, nempe gentis affinitate
coniunctum. Ac rursum non est hic hoc faciunt, sed “sic faciunt”, οὕτως
ποιοῦσιν.
[48] Estote igitur vos. Ἔσεσθε id est “eritis”. Interpres legisse videtur
ἔστε. Omitto, quod ὁ ἐν τοῖς οὐρανοῖς quod vertere solet qui est in coelis,
nunc mutavit coelestis. Caeterum coniunctio et, sicut et Pater, non additur apud
Graecos. Tantum est “sicut Pater vester coelestis”.

Ex Capite Sexto

[1] Ne iustitiam vestram. Graecis est ἐλεημοσύνην id est “eleemosynam”,
non iustitiam, ut respondeat quod sequitur, Cum ergo facis eleemosynam. Ita
legit et interpretatur Chrysostomus et Theophylactus. Tametsi Hieronymus
iustitiam legit, sed interpretane eleemosynam. Atque item Augustinus ser-
mone secundo de verbis Domini ex Mattaheo similiter interpretans ut legit.
Illud obiter admonendum, Latinos usurpantes Graecam eleemosynae vocem
fraudare illam una syllaba, cum Graecis habeat sex syllabas. Videamini ab
eis. Augustinus eo quem modo citavimus loco indicat hanc particulam sic
addendam orationi superiori, ut finem significet coniunctio ut, non sequelam.
Neque enim vetat conspici recta facta, sed non vult hoc animo fieri. Apud
Latinos enim hic sermo anceps est, ut videamini, id est: “sic, ut videamini” aut
“hoc animo, ut videamini”. Caeterum in Graecis nulla est amphibologia,
πρὸς τὸ θεαθῆναι. Rursum in eo quod sequitur, mercedem non habebitis, verbi
tempus mutavit; οὐκ ἔχετε id est “non habetis”.
[2] Sicut hypocritae. Haec quoque de vocum est numero quibus interpres
videtur delectatus. Alioqui ὑποκριτής Graecis histrionem significat; hoc est: “qui
ficta persona fabulam agit apud populum”, quos eosdem actores vocamus. Unde
quam nos pronunciationem aut actionem dicimus, illi ὑπόκρισιν appellant.
Quanquam quisquis quovis modo simulat ac fingit, hypocrites vocari potest.
Unde Paulus: ἀγάπη ἀνυπόκριτος, id est “icona citazioni  charitas non ficta simulandi nescia”.
Caeterum quod ad histrionicam gesticulationem attinet, belle quadrat quod
modo dixerat, πρὸς τὸ θεαθῆναι id est: “ut spectentur”, quod actorum est, et hinc
theatrum. Quis enim mimus, quis histrio minus est id quod videtur, quam
isti qui inani labiorum motu et vocum strepitu videri volunt precari Deum


pagina successiva »