La Bibbia nel Cinquecento: edizioni interpretazioni censure
Biblia, Os » Erasmus Roterodamus Annotationes in Matthaeum - p. 130


[22] Relictis retibus et patre. Graeci addunt “suo”, αὑτῶν.
[23] Et sanans omnem languorem. θεραπεύων. Quod saepe vertit
curans. Et omnino θεραπεύειν est mederi pharmacis. Unde Galenus opus suum de
morborum remediis Θεραπευτικήν appellat. Proinde miror evangelistae interpre-
tem hoc verbo abusum, quod magis videbatur fugiendum. Quanquam
eodem verbo abusus est Marcus capite primo: icona citazioni  Καὶ ἐθεράπευσε πολλούς. Item
Lucas capite quarto: icona citazioni  ἐθεράπευσε αὐτούς. Eadem ratio in verbo Latino “curare”
quae in Graeco. Hoc loco fugit interpres Latinus ac vertir sanans pro θεραπεύων.
Caeterumm in Marco ac Luca non vitavit. Non enim statim sanantur qui curantur,
et multi sanantur non curati. Deinde νόσον quod plane morbum significat,
hic plerunque vertit languorem. Rursum μαλακίαν quod ad verbum sonat molli-
ciem, non male vertit infirmitatem, rectius tamen versurus “languorem”.
Est enim languor levis ac lentus morbus qui non affigit quidem lecto, sed tamen
facit, quo minus firma simus valetudine. Denique fortasse melius erat “quemuis
morbum” quam omnem. Neque enim sanavit omnes aegrotos, sed quemuis mor-
bum; quosdam enim morbos medici putant immedicabiles. Nisi quod
“omnis” pro “quivis” abutuntur nonnulli Latinorum.
[24] Abiit opinio. Ἀπῆλθεν ἡ ἀκοή id est: “abiit auditus”, ut verbum verbo
reddam. Nec inficior “opinionem” inveniri pro “fama” verum non omnia quovis
loco quadrant. Nos vertere maluimus: dimanavit fama eius, vel ob hoc, quo vita-
remus amphibologiam. Tormentis comprehensos. Βασάνους συνεχομέ-
νους
id est: “qui cruciatibus” sive “torminibus coarctabantur” sive “contraheban-
tur”. A morbis separavit tormina, quorum violentia corpus omne contrahitur.
“Torminibus”, ego malim ob vitandam amphibologiam; sunt enim et quaestio-
num tormenta. Qui daemonia habebant. Δαιμονιζομένους. Unica vox est
“qui a daemonibus agebantur”. Simile est quod sequitur, σεληνιαζομένους quod
interpres vertit lunaticos; quod certis intervallis furor ilios repeteret. Divus Hie-
ronymus
negat hos vere affectos fuisse vi syderis lunae, cum essent daemoniaci,
sed arte daemonum factum, quo creaturam Dei infamarent. Arbitror ob id luna-
ticos dictos, quod furor non esser perpetuus, sed certis recurreret intervallis.
[25] De trans Ioardanem. Καὶ πέραν Ἰορδάνου trans Ioardanem. Interpres
addidit de. Reperiuntur enim huiusmodi sic posita, ut motum a loco significent.
Ut Quintilianus: Salutem publicam trans mare petendam, id est “e transmarinis
Regionibus”. Et “peregre rediit”, id est “ex peregrinatione”. Et foris accessit, id est
“aliunde”. Nam de sub pede, de post foetantes orationes sunt inauditae Latinis. Pote-
rat explicare periphrasi “a regionibus ultra Ioardanem sitis”.

Ex Capite Quinto

[1] Videns autem Iesus. Iesus hoc loco non additur, nec in Graecis
nec in vetustis Latinorum codicibus. Ἰδὼν δὲ τοὺς ὄχλους id est: “cum vidisset
autem turbas”.


pagina successiva »