
Ex Capite Quarto
[1] Tunc ductus. Ἀνήχθη id est “subductus” sive “sublatus” velut “e medio
abductus”. Nec enim protinus coepit praedicare, sed abdidit sese dies aliquot.
Porro, quod simpliciter dixit: a Spiritu, solitus addere “sanctum”, palam est eum
Loqui de Spiritu cuius modo meminerat, et ob id addidit articulum: ὑπὸ τοῦ
Πνεύματος. Nam, quoties is accedit, fere de Spiritu Sancto sentiendum esse
docet Didymus in opere de Spiritu Sancto. Etiamsi πνεῦμα pro quocunque spi-
ritu, nonnunquam et pro mentis impetu usurpetur; cum πνοή non aliter quam
pro flatu positum reperiatur in arcanis literis, subnotante Augustino libro De
civitate Dei decimo tertio. Rursum diaboli nomen ubique reliquit interpres,
et, in Paulinis epistolis aliquoties, ubi non spiritum impium, sed semplici-
ter delatorem aut calumniatorem significare videtur. Id enim Graecis sonat διά-
βολος a verbo διαβάλλεσθαι quod est “deferre”, “traducere”, sive “infamem
reddere”. Caeterum quod in Hilario pro a diabolo legitur a zabulo, fortassis errori
librariorum est asscribendum. Tametsi eadem vox et alias apud hunc legitur,
nec amen apud hunc solum. Verum undecunque hoc inolevit, certe constat
ab evangelistis diabolum appellari, non zabulum sive zabolum, ut scriptum
reperi in emendatioribus codicibus. Sunt qui “za” positum existimant pro διά
quod a vetustis Graecis in aliquot dictionibus factum esse verissimum est, nimi-
rum iuxta proprietatem Aeolicam. Sed mirum unde recentiores Latini affectarint
eam antiquitatem. Frivolum enim est quod nonnulli zabulum media pro-
ducta compositum putant ex “za” syllaba, quae Graecis nonnunquam vim habet
augendi, ut in ζάθεος et βουλή quod abundet consiliis. Dictus est enim accusa-
tor fratrum, a διαβάλλω. Ad haec, quod hic vertit
[2] Postea, ὕστερον saepe vertit novissime; verti poterat: “tandem esuriit” sive
“denique esuriit”, ut intelligas eum tum demum sensisse famem.
[3] Accedens tentator. Ὁ πειράζων id est “is qui tentar”. Ad eundem
modum Paulus apostolus: μή πως ἐπείρασεν ὑμᾶς ὁ πειράζων id est: “
ne quo
modo tentasset vos ille qui tentat
”, hoc est: “ille qui solitus est tentare”. Quan-
quam nomen videri poterat πειράζων velut εἴρων pro dissimulatore.
[4] Non in solo pane. Tesnmonium est Deut. Cap. octavo, quod ad ver-
bum pene retulit Christus:
Ut ostenderet tibi quod non in solo pane vivat homo, sed
in omni verbo quod egreditur de ore Domini
. Caete-
rum tam Graece quam
Hebraice “vivet” est futuri temporis, ζήσεται יִחְיֶה.
[5] Tunc assumpsit. παραλαμβάνει id est “assumit”, hoc est: “comitem
abducit”. Ac rursum paulo inferius παραλαμβάνει est praesentis tempo-
ris. Caeterum pinnaculum, πτερύγιον est diminutivum ab ala, quod in alarum morem
motetur.
[6] Angelis suis mandavit. Ἐντελεῖται, id est “mandabit”, futuri tempo-
ris. Atque ita scriptum comperi in exemplari Corsendoncensi, consen-
tientibus tribus Donatianicis. Similirer et apud Hebraeos יִחְיֶה. Atque ita legi-
tur; in Psalmo nonagesimo, unde focus hic desumptus est, consentientibus et
pagina successiva »