La Bibbia nel Cinquecento: edizioni interpretazioni censure
Biblia, Os » Erasmus Roterodamus Annotationes in Matthaeum - p. 110


pem” sive “truncum”. In hanc ferme sententiam Hieronymus, qui locum hunc
annotavit, et in libello ad Pammachium De optimo genere interpretandi. Chry-
sostomus
homilia in Mattaheum nona existimat hoc oraculum adductum ex ali-
quo voluminum quae vel negligentia vel impietate Iudaeorum vel temporum ac
bellorum iniuria perierunt. Illud addam. ὅτι — id est “quia” — coniunctio
hoc sane loco fuerat omittenda, nisi reddidisset hunc ad modum: “quod
Nazaraeus vocandus esset”.

Ex Capite Tertio

[2] Poenitentiam agite. Μετανοεῖτε. Quod plerunque vertit poenitentiam
agite, opinor, quod “poenitete” sive “poenitemini” parum Latinum videre-
tur; quanquam et sic uertit alicubi. At nostrum vulgus putat esse “poenitentiam
agere” praescripta poena quapiam luere commissa, quod apud Christianos qui
publice peccassent, eiecti e consortio propalam affligerentur. Eaque satisfactio
sive poena “poenitentia” vocari coepta. Qua quidem ex re non mediocris error
theologis quibusdam, qui quod Augustinus de poenitentia — hoc est “publica
satisfactione” — scripsit, ad animi dolorem, quam contritionem vocant, detor-
quent. Alioqui μετάνοια dicta est a μετανοεῖν hoc est: “a posterius intelligendo”
ubi quis lapsus re peracta tum demum animadvertit erratum suum. Quae iuxta
proverbium Homericum prudentia stultorum est. Eodem spectar alterum
proverbium δευτερῶν φροντίδων ἀμεινόνων. Unde quod nos legimus “poenitet me
fecisse hominem”, Augustinus libro De civit. Dei 15., cap. 24. pro poenituit legit
recogitavit iuxta fidem vetustissimi codicis. Indidem dicta μεταμέλεια quum
socordes in re peragenda sero incipimus esse attenti, iam admoniti nostris malis.
Graecae votis elegantim annotavit Tertullianus libro Adversus Marcionem
secondo: Nam et in Graeco, inquit, sono poenitentiae nomen non ex delitti confes-
sione, sed ex animi demutatione compositum est. Meo iudicio commode verti
poterat “resipiscite” sive “ad mentem redite”. Siquidem resipiscit cui vita supe-


pagina successiva »