La Bibbia nel Cinquecento: edizioni interpretazioni censure
Hieronymus » Valla, Lorenzo Collatio Novi Testamenti - p. 269 » Biblia, Sal » Erasmus Roterodamus Annotationes in Matthaeum - p. 94


est quod quidam commenti sunt: ante partum non cognovit quantae dignitatis
esset, post partum visis miraculis cognovit illam esse toto mundo superiorem.

Ex Capite Secundo

[1] Cum ergo natus esset. Graeci codices “autem” habent, non ergo, Τοῦ δὲ
Ἰησοῦ γεννηθέντος
— id est: “nato autem Iesu” —, acque ita legit Chrysostomus,
quanquam refragantibus antiquis exemplaribus Latinis. Neque magni refert ad
sententiam. In Bethlehem Iudae. “Iudaeae” legendum arbitror, non Iudae,
suffragantibus vetustissimis exemplaribus nostris, siquidem Iuda hominis nomen
est, Iudaea regionis: ἐν Βεθλεὲμ Ἰουδαίας. Caeterum obscuri vicoli nomen,
quo magis agnosceretur, addito regionis vocabulo illustravit. Est enim Bethlehem
oppidulum situm in tribu Iuda, unde Iudaea dicta est, haud procul ab Hierosoly-
mis. Solemus autem regionis nomen addere, etiam discernendi gratia, velut
Antiochiam Palaestinae, quod altera sic eiusdem nominis in Asia, id quod hic
quoque locum habet. Siquidem alteram esse Bethlehem in Galilaea indicat liber
Iosue, quemadmodum autor est Hieronymus in suis Commentariis ac rursus
enarrans quintum Michaeae caput. Scribit enim hunc in modum: Pulchre autem
dicitur: in Bethlehem Iuda; ad distinctionem eius Bethlehem quae in Galilaea sita
est sicut in eodem Iesu volumine repperi. Consimiliter depravatum est quod
paulo post sequitur: in Bethlehem Iudae pro “Iudaeae”. Hieronymus tamen
arbitratur librariorum errore factum quod scriptum sit Iudaeae pro Iuda, cum in
Michaea legatur Iuda, usus hoc argomento, quod non sit altera Bethlehem alia-
rum gentium, sed in Iudaea duae sint, altera in tribu Iuda, altera in Galilaea.
Consentiunt quidem exemplaria quae viderim, tum Graecorum tum Latinorum,
cum opinione Hieronymi; licet argumentum illius refelli poterat quod ille
Iudaeam pro universa regione accipit, quae duodecim tribus complectitur; cum
Iudaea proprie dicenda sii pars Iuda et Beniamin. Quod si quis contendat
Iudaeam non usurpari nisi pro universa Iudaeorum regione, is protinus ex ipsius
Mattahei refelletur autoritate, qui paulo post scribit in hunc modum: icona citazioni  Cum audis-
set Iudaea loco Herodes patris sui, timuit illuc abire, sed ora-
culo admonitus in somnis secessit in parteis Galilaeae
. Nam qui consister eum
fugisse e Iudaea et Galilaeam adisse, si et Galilaea Iudaeae pars est? Etenim si Archelaum regnare in
Hieronymo creditur, gentium Galilaea erat in sorte tribus Neptalim, altera in
tribu Zabulon. Caeterum quod Origenes libro Περὶ ἀρχῶν quarto sic dividit
totam gentem ab Hieroboam filio Nabath sectam in duas partes, ut decem tribus
quibus ipse imperabat, dicerentur Israel, caeterae vero duae, Beniamitica et ea
quae ex regio genere David duxit originem, sit Iuda; quibus semper iuncta
fuit tribus Levitica, unde sacerdotes legebantur; quicquid autem locorum
haec natio acceperat a Deo, communi vocabulo dici Iudaeam, ut in genere verum
sit, certe non videtur perpetuo verum. Sed haec ad sensum evangelistae per-
pusillum pusillum habent momenti. Proinde, sive Iuda legamus, sive “Iudaeae”, non est
quod aliquis digladietur, cum sensus sit idem et constet olim etiam “Iudaeae”


pagina successiva »