
Quia non novisset. Ὅτι οὐκ οἶδα id est: “quia non noni”. Quanquam
Coniucto ὅτι non respondet Latino; et recte mutavit interpres figuram Hebrai-
cam. Quod tamen alias nescio qua superstitione non audet; velut ibi:
Et
confessus est: Quia non sum ego Christus
. Gallus cantavit. Ἐφώνησε id est
“clamavit” sive “sonuit”: Quanquam recte gallicinium sive galli cantus dicitur.
[75] Quod Iesus dixerat. Graeci addunt αὐτῷ id est “sibi” sive “ipsi”.
Et “qui” legendum est, non quod; τοῦ εἰρηκότος id est “qui dixerat”. Id
palam, fit ex interpretatione Origenis, cuius interpres pro “quod dixit” vertit
dicentis; sensus enim est: qui dixerat ita futurum. Quandoquidem huiusmodi
participium seruit utrique tempori, praeterito perfecto et praeterito plusquam
perfecto. Idem interpres pro eo quod Graecis est αὐτῷ, vertit “ad se”. Ne quis hoc
omnino contemnat, per nos annotatum.
Ex Capite Vigesimoseptimo
[3] Principibus sacerdotum, et senioribus populi. Hoc loco
non additur populi, nec apud Graecos nec in aureo codice, sed subauditur e loco
qui proxime praecessit.
[4] Sanguinem iustum. Ἀθῷον, id est “insontem” sive “innocentem”.
Ita mox vertit:
Innocens ego sum a sanguine iusto
. Tu videris. Σὺ ὄψει id est: “tu
videbis” sive “videris”, prima acuta, ut sit futurum verbi subiunctivi a “videro”.
Nec video qui constet ratio sermonis, nisi aut dicamus indicandi modum usur-
patum pro modo imperandi aut imaginemur ab ὄψομαι, futurum, praesens ὄψέω
unde sit imperatiusm ὄψει, sicut a ποιέω ποίει rota.
[6] Laqueo se suspendit. Ἀπήγξατο. Unum verbum tribus est cir-
cumloquutus, et recte. Tantum enim valet ea dictio ac si dicas: “laqueo se praefo-
cavit”. De
[6] Corbona dictum est alias, quod aliter vocant gazophylacium.
[8] Ager ille Acheldemach. Graeci codices non habent vocem Hebrai-
cam, sed tantum “Dictus est ager ille ager sanguinis”. Annotavit hunc quoque
locum divus Hieronymus in libro cui titulus De optimo genere interpretandi,
negans quod hic citat ex Hieremia Mattaheus, prorsus extare apud Hieremiam,
verum esse apud Zachariam prophetam, sed ita, ut quae retulit evangelista,
parum respondeant ad Hebraicam veritatem ac multo minus ad vulgatam aedi-
tionem Septuaginta; etenim ut idem sit sensus, tamen inversa esse verba, imo
pene diversa. Ob calumniosos ipsius Hieronymi verba subscribam: Rursus in
Mattaheo redditis la Iuda proditore triginta arguteis et empto ex ei agro figuli scri-
bitur “Tunc; impletum est quod scriptum est per Hieremiam prophetam dicentem: Et
acceperunt etc”. Hoc in Hieremia penitus non invenitur, sed in Zacharia aliis multo
verbis ac toto ordine discrepante. Vulgata quippe aeditio ita se habet: Et dicam ad
eos: Si bonum est coram vobis date mercedem mihi aut renuite. Et appenderunt mer-
cedem, meam triginta argenteos. Dixitque Dominus ad me: Pone illos in conflato-
rium, et considera si probatum sit, sicut probatus sum ab eis. Et tuli triginta argen-
pagina successiva »