La Bibbia nel Cinquecento: edizioni interpretazioni censure
Biblia vulgare istoriata (1490) Apparato iconografico - capilettera » Sozzini, Fausto De sacrae scripturae autoritate - p. 271


aliis multis, de quibus tamen nihil certi habemus. Deinde
vero dico, quod Moses ea aetate vixerit, quae remotis-
sima fuerit ab eo tempore, quo multa evenerunt eo-
rum, quae narrat, hoc per seipsum non debere fidem
illis quidquam detrahere. Etenim aut volumus, Mo-
sem
talem fuisse, cui fides haberi possit in iis, quae scri-
bit suo tempore evenisse, quaeque ipse optime noverat,
an vera necne essent, et quomodo prorsus se habuissent:
aut nolumus fuisse talem. Si nolumus talem fuisse,
vanum est commemorare magnum illud intervallum,
quod est inter res quasdam ab ipso scriptas, et tem-
pus quo ipse vixt; quasi tacite dicere velimus, in re-
bus, quae vel proxime; vel ipsius tempore extiterant,
deberi aut posse illi credi. Sed oportet aperte dicere,
non debere illi quidquam credi; ac ne illa quidem,
quae sibi ipsi accidisse narrat, aut quibus se interfuisseb
affirmat, nedum aliud quidpiam. Sin autem volu-
mus, eum talem fuisse, cui fides haberi debeat saltem
in iis, in quibus nullo pacto falli potuerit; et concedi-
mus, eum hominem insigniter ac consulto mendacem
ac mentientem minime fuisse; necesse est, ut pariter
velimus et concedamus, verissima esse, quae scripsit,
quantumvis longo temporis spatio ab eius aetate dissita,
maxime vero id, quod vel minus verisimile videtur,
vel minus potuisse ab ipso resciri; hoc est hunc, quem
videmus, mundum a Deo creatum fuisse, et quomodo.
Narrat enim idem Moses de se ipso, idque constanter
asseverat (qua in re fieri non potest, ut falsus fuerit)
se in tam alto gradu apud Deum fuisse, et usque ad
mortem adeo illi charum, utque ipse ait, necessarium
ac familiarem, ut hoc verum esse nequeat, quin simul
verum sit, eum non solum rescire potuisse ea, quae lon-
gissimo temporis spatio ab ipsius aetate distabant, maxi-
me vero ea, quae proprie ad ipsum Deum pertinebant,
sed etiam eum certo illa rescivisse, prout ab ipso scripta
sunt. Alioqui Deo charissimus atque intimus fuisset
homo scelestus et indignus qui viveret, qui videlicet au-
sus fuisset ea scribendo asseverare, non modo de aliis,
sed de ipso Deo, deque eius operationibus, quae sibi
comperta non essent, et tam graviter alios fallere. Sed
iam ad propositum nostrum revertamus.
Dico igitur, non posse quidquam dubitari de aucto-
ritate libri, qui Vetus Testamentum appelatur, nisi si
quis dixerit, ab eo tempore, quo Novum Testamen-
tum conscriptum fuit, fuisse Vetus Testamentum plu-
ribus in locis corruptum ac depravatum; quos cum pla-
ne nosse nequeamus, esse cur de omnibus eius libri lo-
cis dubitemus. Verum quisnam erit, qui vere affirmare
istud possit? Praeterea, ut non tantum de certitudine,
sed de suspicione quoque agamus, aut depravatio ista
casu evenit, aut data opera. Si casu; quinam liber est,
in quo hoc idem evenire non potuerit? Ergo, si ob i-
stam caussam dubitandum est de omnibus, quae hodie in
Vetere Testamento leguntur, quasi aliter legantur ac
scripta fuerint, oportet ob hanc ipsam caussam in eo-
dem dubio versari circa omnes, qui ubique extant, li-
bros; ac propterea, quod ad historiam attinet, nihili
facere quemcumque, qui legatur, librum. iam vero
quis nescit, librorum depravationes, quae casu eve-
niunt, praeter quam quod levioris momenti esse con-
sueverunt, plerumque tales esse, ut earum in ipsis locis
indicium aliquod appareat; eosque qui iudicio non sunt
indicium aliquod appareat; eosque qui iudicio non sunt
destituti, optime nosse, quinam esse queant suspecti
loci, qui rursus eiusmodi, ut in iis depravatio ulla casu
evenire minime potuerit? Sin autem depravatio ista data
opera evenit, necesse est Iudaeos id fecisse, quandoqui-
dem illi perpetuo tanquam custodes eius libri fuerunt.
Iudaeos vero haud verisimile est, ut apparet, alius
depravare aggressos fuisse, nisi aliquot loca, in qui-
bus aliquo modo verba fierent de futuro Messia, quae
satis aperte intelligerentur de Iesu Nazaraeno, quem
ipsi in crucem sustilerunt, vere dicta esse, et in eo
impleta fuisse: aut loca alia, quae quavis tandem ra-
tione eis adversarentur, ac fidem facerent pertinaciae
ipsorum. Quae depravatio nihili facienda est. Cum
iam pro concesso hic ponatur, non recipi Vetus Te-
stamentum, quin simul recipiatur Novum, in quo
apertissime continetur quidquid pertinet ad cognitio-
nem Iesu Nazaraeni, ut Messiae in Vetere Testamen-
to promissi, et ad excellentiam, et gloriam ipsius,
et simul ad Iudaici populi perversitatem. Postremo
considerandum est (disputet contra quivis) si recipia-
tur Novum Testamentum, non posse ad ipsam religio-
nis summam quidquam fere momenti habere, quam-
cumque Veteris Testamenti depravationem, cum
nihil non levis momenti potuerit esse in Vetere Testa-
mento, quod Novo non contineatur; nec quidquam
illius recipiendum sit quod non conveniat cum iis,
quae in hoc sunt scripta. Adeo ut utilis quidem plures
ob caussas sit lectio Veteris Testamenti iis, qui No-
vum recipiunt, id est, hominibus Christianae religio-
nis, sed non tamen necessaria. Hocque ideo dictum
volumus, ut eodem tempore respondeamus iis (si ta-
les fuerint) qui, ut auctoritatem Veteris Testamenti
minuant, atque ostendat, scripta illa fuisse depra-
vata, dicturi sint, multa in eo legi, quae nihil prorsus
cum quibusdam conveniunt, quae in Novo Testamen-
to leguntur. Quandoquidem ista suo tempore et vera
fuerunt et sancta. Sed postea qualitatem muta-
runt, cum mutatum est Testamentum (ut etiam ipsa
nomina indicant, Vetus et Novum) id est foedus,
quod pepigit Deus cum populo suo.

Caput II.


In quo hoc idem demonstratur iis, qui nondum credunt
Christianam religionem esse veram. Primum iis, qui
credunt aliquam esse, aut esse posse veram religionem.
Deinde iis, qui existimant, nullam veram religionem
esse posse.


Ostendimus, ut quidem nobis videtur, quantum
satis est, nullam esse causam, cur quis dubitare
debeat de auctoritate librorum Veteris, et Novi
Testamenti, si modo concedatur, religionem Iesu Na-
zaraeni, qui dicitur Christus, esse veram. Sequitur nunc,
ut videamus, quemadmodum auctoritas horum libro-
rum probari possit, ubi quis dubitet, an religio ista sit
vera, necne; aut etiam firmiter credat, eam esse falsam.
Et quanquam non soleat eiusmodi de re his conditioni-
bus disputari, cum vanum esse videatur conari cuiquam
persuadere, fidem adiungendam esse libri quibusdam
de religione agentibus, quam veram esse, iam con-
stans non sit opinio: tamen tentabimus breviter expo-
nere, quae hic etiam dici posse arbitramur.
Necesse est igitur primum in hoc disputationis no-
strae capite talem distinctionem facere. Nam aut is,
qui dubitat de veritate religionis Iesu Christi, eamve
falsam etiam penitus esse existimat, credit esse, vel
esse posse religionem aliquam veram: aut credit, reli-
giones omnes, quae sunt, vel esse possunt, esse falsas;
et idcirco aut negat, deum esse, aut non concedit,
illius cura et providentia homines singulatim regi et
gubernari. Communis quaedam utrique istorum ratio,
qua videlicet illis probari queat libris supra dictis fidem
adiungendam esse, haec foret; Nempe illis demon-
strare, Christianam religionem esse veram. Iam enim
ostensum est, si hoc probetur, nullam causam esse,
cur id fieri non debeat. Quanquam vero haec res eius-
modi est, quae longam disputationem requirat, ipsa-
que per se magnum plane volumen postulet: tamen,
quatenus brevissima, qualemhic instituimus, scriben-
di ratio fert, videbimus, ut aliquid de hoc dicamus,
ratione habita, idque separatim alterius ab altero,
utriusque generis istorum hominum.
I. Quantum igitur ad eum attinet, qui credit esse,
vel esse posse aliquam veram religionem, videre ne-
queo, si modo is iudicio sit praeditus, quomodo clare
non perspiciat, Christianam religionem non solum alias


pagina successiva »