La Bibbia nel Cinquecento: edizioni interpretazioni censure
Metadati » Metadati » Metadati » Metadati » Metadati » Sozzini, Fausto De sacrae scripturae autoritate - p. 272


omnes longe antecellere, sed etiam omnia habere,
quae in religione aliqua vera desiderari possint, adeo ut
aut haec sola sit vera, aut nulla vel sit, vel esse possit non
falsa.
Sed dicet quispiam: Quanam ratione vis, me quid-
quam de Christiana religione iudicare posse, cum ne-
sciam qualisnam sit ista Christiana religio, propter tot
tamque diversas immo contrarias opiniones, quae anti-
quitus fuerunt, hodieque sunt, de rebus ad eam per-
tinentibus?
Respondebo, istas tot tamque diversas, aut etiam
contrarias opiniones, nihil impedire, quominus de
summa quadam constare possit eius religionis; quae
summa sine dubio id est, in quo omnes, qui eam reli-
gionem, profitentur, videntur convenire; praecepta
scilicet sanctissima quae in ipsa dantur, promissaque ad-
mirabilia vereque Deo digna, quae in ipsa continentur:
quibus duabus rebus tanquam partibus, omnis religio
potissimum constat. Quaenam vero alia religio unquam
fuit, aut esse potest, in qua tanta, nedum maior, vitae
innocentia ac probitas vera praescribatur, tamque nedum
magis, ab omni superstitione aliena, et ab omni quam-
vis minima caussa irrisionis sibi conciliandae, quam illa
est, quam omnes, qui Christianos se esse profitentur,
agnoscunt praescribi in Christiana religione? Quin po-
tius, quaenam alia religio est, cuius praecepta, si cum
praeceptis Christianae religionis comparentur, non vi-
deantur tanquam exiguum et obscurum aliquod lumen
soli oppositum atque collatum? Iam quod attinet ad
prossima, quis est, quin videat, ne excogitari quidem
posse ulla nec sublimiora nec magis divina, quam illa
sint, quae Christianae religionis auctor, iis fecit qui eam
colerent? Adde quod modus ista praecepta dandi, ista-
que promissa faciendi, qualem eum fuisse consentiunt
omnes, qui Christiani appellantur, adeo rarus ac per-
fectus est, ut in summam admirationem adducat quem-
cumque eum diligentius considerantem. Hic enim
is, qui praecepit, primus etiam omnium ea, quae prae-
cepit aliis, ipse fecit; idquae manifeste atque absolute,
ut non minus docuerit, quae facienda sint, suo ipsius
exemplo, quam verbis. Idemquae ipse, postquam pa-
lam et in oculis omnium ea via incessisset, quam aliis
monstarverat, eo pervenit, quo illam ducere affirma-
verat; promissaque illa est adeptus, quae aliis fecerat,
unaque potestatem consecutus ea aliis praestandi,
quemadmodum se facturum promiserat. Quae igitur
alia religio cum hac in his rebus aequari potest, praeser-
tim vero in postrema hac parte? Nam quae alia est, in
qua evenerit, ut is, qui eius auctor et princeps esset,
promiserit seipsum daturum praemium a se propositum
iis, qui ipsius praecepta servassent? Aut illud idem prae-
mium ipse obtinuerit, nedum facultatem illud aliis dan-
di? Promisit Moses, Legem, quam ipse dedit, con-
servantibus, multa felicia in hac vita, quorum non
apparet ipsum, nisi minima ex parte, participem fuis-
se: qui toto fere tempore, quo vixit, laboribus et
molestiis circumdatus fuit; et ne datum quidem in ipso
vitae extremo illi est, ut in eam regionem ingredere-
tur, quam Deus perpetuo possidendam ei populo dede-
rat, quem ipse eo ducebat, nedum ut ipse eum illuc in-
troduceret, plenumque tot suorum laborum fructum
cerneret. Mahometes similiter iis, qui religionem a
se promulgatam coluerint, promisit post hanc vitam
gaudia, et voluptates magnas, quarum hactenus illum
partem ullam adeptum fuisse, nullum idicium extitit.
Quinimmo constat hodie, aut constare creditur, ubi-
nam corpus illius sit, vita omnique sensu destitutum
iam inde a mille circiter annis.
Nam si quis diceret, si ea quidem vera essent, quae
auctori Christianae religionis evenisse dixi, nulla alia
disputatione opus futurum, cum ex illis necessario con-
cludendum foret, hanc religionem esse verissimam: ve-
rum de ipsis dubitari, aut etiam firmiter credi, fabu-
las esse ac mendacia.
Responderem, quod pertinet ad illud, de quo hic
agitur, nihil opus esse inquirere, an ista sint vera, nec-
ne. Sed satis esse, in Christiana religione ita affirmari,
ut a me dictum est, ad hoc, ut haec religio cum aliis
omnibus conferatur; positis videlicet iis, quae in illis
affirmantur, ac demostrato, hanc illis longe antecelle-
re, paribus alioqui conditionibus, hoc est, pro concesso
sumpto, eandem prorsus fidem adiungi omnibus,
quae vel in hac, vel in illis affirmantur. Quanquam ea,
quae in Christiana religione eius auctori evenisse affir-
mantur, idoneis probationibus non carent; eiusmodi-
que eorum indicia apparuerunt, ut, qui audeat plane
contrarium asserere, id est, fabulas ea esse ac mendacia,
ostendat se non admodum intelligentia pollere, ac te-
merarium esse; quemadmodum inferius demonstrabi-
tur. Cum igitur, si id tantum consideretur, quod de
rebus ad Christianam religionem pertinentibus, verita-
tis vi plane cogente, omnes, qui eam profitentur, affir-
mant, semperque affirmarunt, facile cognosci possit,
quantopere caeteris ea sit anteferenda; quidnam (putas)
foret, si omnium rerum praecipuarum ad eam pertinen-
tium veritas nota esset? Quae tamen hodie quibusdam
paucis est nota, qui praeter modum obstupescunt divi-
nam et admirabilem sapientiam, quae in ipsa tota, in
singulisque eius partibus continetur; atque aperte vident
aut nullum prorsus locum habere, aut facillime everti
posse, quid quid contra ipsam afferri vel solet, vel etiam
potest: cum pleraque ex istis ideo afferantur, quod per
errorem falso ponuntur quaedam quasi maxime ratae ac
necessariae sententiae in ea religione; quodque adhuc ex
parte ignoratur, quemadmodum de quibusdam ex prae-
cipuis rebus ad ipsam spectantibus sentiendum sit.
Quos errores tunc mihi explicandos reservo, si unquam
Deo placuerit, ut plene de veritate huius sacratissimae
sanctissimae religionis scribam; ubi ad omnia gra-
viora respondebo, quae contra eam possunt afferri.
Quod vel ex toto, vel ex parte alii quidam iam tenta-
runt; sed quia istis non recte eius arcana nota erant, et
ob eam caussam multa adversariis concesserunt, quae
falso de ea pro veris ponunt, hinc factum est, ut mi-
nime iis satisfacere potuerint, qui acuti fuerunt et ex-
celso ingenio praediti. Potest igitur, ut ad rem nostram
redeamus, vel ex eo solo, quod de Christiana religio-
ne ab iis semper affirmatum est, qui eam sunt professi,
facile, quicumque iudicio penitus destitutus non sit,
cognoscere, quantopere haec religio caeteris omnibus
sit anteponenda; et, si ulla quaepiam vera religio in
terris est, aut esse potest, hanc illam esse. Quinetiam
quando generatim ii, qui unquam se Christianos es-
se professi sunt, quantumvis diversas ac repugnantes
inter se opiniones alii ab aliis habueint, fassi sunt,
in libro, qui Novum Testamentum appellatur, sum-
mam religionis ipsorum contineri, potest, qui de eius
veritate dubitet, librum illum accurate legendum sibi
sumere; et sane, nisi plane stolidus fuerit, nec a-
pud animum suum iam statuerit, quaenam aut ex toto,
aut ex parte, sint eius religionis decreta, sine ulla alia
ope ad clarissimam cognitionem perveniet multarum re-
rum ad eam pertinentium, quae id efficient, ut ipsis,
(quod aiunt) manibus contrectet ipsius prae caeteris o-
mnibus religionibus excellentiam.
Quod si quis obiiciat, non posse quemquam Novum
Testamentum in hunc finem legere, ut aperte cognos-
cat ea quae sunt religionis Christianorum, a Iesu Naza-
raeno tradire, cum de auctoritate ipsius Novi Testa-
menti dubitetur;
Respondebo (hocquae ad materiam quoque superio-
ris capitis accomodari poterit) necesse esse, ut dubi-
tatio, quae hic merito esse possit, de auctoritate eius
libri, ad ipsam historiam pertineat rerum, quae eo
tempore evenerint (idque in ea tantum parte, quae ne-
quaquam communiter ab omnibus etiam maximis iesu
Nazaraeni inimicis, ut vera, recipitur; quaeque, si re-
cipiretur, aperte demonstrare posset, ipsius Iesu reli-
gionem bonam esse et dignam, quae recipiatur) atque
etiam ad promissa aliasque rerum futurarum praedictio-


pagina successiva »