La Bibbia nel Cinquecento: edizioni interpretazioni censure
Apparati iconografici - vignette » Valla, Lorenzo Collatio Novi Testamenti - p. 257


VII - Collatio Epistolarum canonicarum

VII


VII
Collatio Epistolarum canonicarum


Iacobi

Iac.


Iacobi

1,5 Postulet a Deo qui dat omnibus affluenter. Grece est
‘simpliciter’.
1,9 Glorietur autem frater humilis in exaltatione sua. Grece
est in ‘altitudine’ sive ‘sublimitate sua’. Animadvertendum est
autem, an de animi an de conditionis humilitate loquatur aposto-
lus Iacobus.
1,10 Quoniam sicut flos feni transibit et exortus est sol et
arefecit fenum
. Admonui in Evangeliis ‘fenum’ et ‘herbam’
eodem nomine legi in greco. Hic nescio an commodius dicatur
‘herba’ quam ‘fenum’: quo enim modo arescere fenum potest, quod
iam aridum est? Herba igitur arescit, non fenum, nisi eodem modo
loquimur, quo loquimur: ‘qui erranti corriti monstrat viam, quasi
de suo lumine lumen accendit’, cum tamen lumen accendi nequeat,
sed cereus, sed teda, sed cetera huiusmodi; quod in hunc locum
non reor usu venire, et significantius dici ‘herbam’ quam ‘fenum’.
Idem loquor de simili loco in prima epistola Petri.
1,11 Flos eius decidit, et decor vultus eius deperiit. ‘Vultus’


pagina successiva »