
4,3 Coacervabunt sibi magistros prurientes auribus. ‘Pru-
rientes’ nominativi est casus, idest
cupidi pruritum, quem habent
in auribus, scalpi ineptis recentium magistrorum sermonibus.
4,5 Tu vero vigila. Melius ‘sobrius esto’.
4,6 Ego iam delibor. Idest ‘immolor’.
4,8 In reliquo. Idem verbum quod ‘de cetero’ et quod ‘ceterum’.
4,8 Sed et iis, qui diligunt adventum eius. Grece est: ‘sed et
omnibus, qui diligunt apparitionem eius’, que grece dicitur ‘epi-
phania’.
4,13 Penulam, quam reliqui apud carpum, veniens affer tecum.
‘Penula’ est genus vestis, grecum autem, unde hoc traductum
est; quidam volunt esse pro veste sacerdotali.
Ad Titum
Ad Tit.
Ad Titum
1,2 In spem vite eterne, quam promisit qui non mentitur Deus
ante tempora secularia. Eodem modo dicitur ‘eterna’ et ‘secu-
laria’, et sepe eisdem litteris invenimus
grece scriptum quod legi-
mus latine ‘tempora secularia’ et ‘tempora eterna’ translatum.
1,5 Reliqui te Crete. Melius grece ‘in Creta’.
1,7 Sicut dei dispensatorem. Melius ‘velut’ aut ‘tanquam’ aut
‘ut dispensatorem’.
1,7 Non vinolentum. Elegantius dicatur ‘vinosum’ idest ama-
torem vini: hoc enim proprium est, illud vero ad
tempus, ut
‘pulverulentus’.
1,16 Cum sint abominati et incredibiles. Inusitate et dure pro
‘increduli’ et ‘infideles’ dicere ‘incredibiles’.
pagina successiva »