La Bibbia nel Cinquecento: edizioni interpretazioni censure
Apparati iconografici - vignette » Valla, Lorenzo Collatio Novi Testamenti - p. 250


13,22 Rogo autem, fratres, vos, ut sufferatis verbum solatii.
Ego dixissem ‘exhortationis’.
sunt qui existiment hanc epistolam superioribus omnibus
longe facundiorem; id ego, quantum pro ingenii mei tenuitate
colligere possum, non agnosco. Assunt enim huic multa quidem
ornamenta dicendi nervique probationis ac diligens sane disposi-
tio cum admirabili quadam in exponendis mysteriis scientia, sed
quod summum in eloquentia est, motus animorum sive illi dulces
sive illi erecti, in aliis nonnullis epistolis magis eminent, in qui-
bus certe nemo unquam Paulo similis fuit. Hanc plerique, ut
Hieronymus ostendit, probant nequaquam esse Pauli.
Ad Timotheum

I Ad Tim.


Ad Timotheum [prima]

1,3 Sicut rogavi te ut remaneres Ephesi. Non peius opinor
foret ‘sicut hortatus sum’.
1,4 Genealogiis interminatis. Idest ‘sine termino’, nequis for-
tassis acciperet eo modo, quo Thais apud Terentium: icona citazioni  Nonne in-
terminata sum … tibi?
, idest ‘comminata’.
1,10 Plagiariis. Grece est ‘raptoribus captivorum’ sive ‘capti-
vantibus’ — est enim unum nomen —, ‘plagiarti’ fere vocantur qui
furantur homines, ut eos vendant; at grecum vocabulum ad res
etiam refertur, non solum ad personas, et ad eos qui bello quo-
que rapiunt aut hostes aut hostium vel amicos vel fortunas, ut
apud Homerum in fine libri octavi Iliados.
1,19 Circa fidem naufragaverunt. Eodem modo dicitur grece


pagina successiva »