
Biblia, Os » Valla, Lorenzo
Collatio Novi Testamenti - p. 240
ut dure apud nos foret, siquidem ‘alius alium’ dicimus, ita im-
proprium est ‘alterutrum’.
Ad Thessalonicenses altera
II Ad Thes.
Ad Thessalonicenses altera
1,9–11 Virtutis eius… Voluntatem bonitatis et opus fidei, paulo
post:
In virtute, ut clarificetur nomen Domini
. Primum ‘virtutis’
est ‘fortitudinis’, secundum ‘potentia’ sive ‘vi’ ‘clarificetur’ autem
grece est, ut milies dixi, ‘glorificetur’ illud quoque ‘voluntatem
bonitatis’ grece est ‘beneplacitum bonitatis’ sive ‘benignitatis’.
2,3 Nisi venerit discessio primum. Hec ‘discessio’ grece dici-
tur ‘apostasia’.
2,4 Super omne quod dicitur Deus aut quod colitur. Grece
est: ‘super omnem, qui dicitur Deus aut cultura’ sive ‘quod colitur’.
2,4–5 Ita ut templo dei sedeat ostendens… Non retinetis quod,
cum adhuc essem apud vos. Grece est: ‘ita ut in templo Dei
tanquam Deus sedeat, ostendens se ipsum quod sit Deus. [Non]
recordamini quod cum adhuc’.
3,6 Suptrahatis vos ab omni fratre ambulante inordinate, et
mox:
quoniam non inquieti fuimus
, et in superiore epistola:
Cor-
ripite inquietos
, videtur magis vox ipsa significare
‘inordinate agen-
tes’ quam ‘inquietos’.
3,8 Neque gratis panem manducavimus ab aliquo. Grece est
‘cepimus’.
3,15 Corripite ut fratrem. Bere ubicunque est ‘corripite’: non
pagina successiva »