La Bibbia nel Cinquecento: edizioni interpretazioni censure
Occorrenze immagine » Occorrenze immagine » Valla, Lorenzo Collatio Novi Testamenti - p. 4

rit discrepare quod lectitat, non statim erumpat in vocem, me fal-
sarium, me clamans esse sacrilegum, qui audeam aliquid in veteribus
libris addere, mutare, corrigere? Adversus quam invidiam duplex
causa me consolatur : quod et tu qui summus sacerdos es fieri iubes
et verum non esse quod variat etiam maledicorum testimonio com-
probatur. Si enim latinis exemplaribus fides est adhibenda, respondeant
quibus: tot sunt enim pene exemplaria quot codices; sin autem veri-
tas est querenda de pluribus, cur non ad grecam originem rever-
tentes ea que vel a vitiosis interpretibus male edita vel a presum-
ptoribus imperitis emendata perversius vel a librariis dormitantibus
aut addita sunt aut mutata corrigineus? Neque vero de Veteri nunc
disputo Testamento
… Sed de Novo, quod grecum esse non dubium
est… Que ne multum a lectionis latine consuetudine discreparent,
ita calamo imperavimus, ut iis tantum que sensum videbantur mu-
tare correctis, cetera manere pateremur ut fuerant.

Si tantus ac tam eruditus vir usque a summo sacerdote iussus tam
solicite loquitur ad invidiam deprecandam, quid tandem mihi tantulo
homini agendum est, qui nec ab aliquo iubeor, et cum diversa tot ex-
emplaria pretendere non possim, videor emendationem ipsam — quod
absit—Hieronymi emendare? Sed si vere estimemus, invidiosius tunc
fuit illius factum quam est nunc meum, ideoque solicita ei et accurata
utendum oratione nec dissimulandum omnes fere sibi reclamaturos,
quorum personam, tanquam nunc illud tempus esset, libet mihi pau-
lisper assumere atque ipsorum ore Hieronymum alloqui: Sine clamo-
re, vir eminentissime, tecum si placet agere volumus, teque omni cum
honore compellare. Damasus, inquis, te iussit exemplaria que cum
greca veritate consentiant decernere. At id tu non agis, sed dum
novum condis opus universa condemnas; affers tamen in defensio-
nem facti tui, ut duplex est, ita duplicem causam. Condemnas univer-
sa, quia universa mendosa sunt; condis novum opus, quia id sum- 30
mus sacerdos facere non modo iubet sed etiam cogit: horum
utrunque nos abs te, ut planum facias, exigimus. Etenim, quod
ad primum pertinet, ais: ‘tot pene sunt exemplaria quot codices’
esto, nec pene ‘tot’ sed plane ‘totidem’ sunt: num continuo men-


pagina successiva »