
II - Collatio Evangelii Marci
II Collatio
II
Collatio Evangelii Marci
1,12 Et statim spiritus eum expulit in desertum. Melius ii codi-
ces, quanquam rari sint, quibus
legitur ‘emisit’, nam ‘expellere’
durum nimis verbum est ac rigidum, presertim cum interpres hoc
soleat in rebus non ita lenibus transferre per ‘emittere’ preterea
est temporis presentis non preteriti, proinde ‘emittit’ non ‘emisit’
aut ‘expulit’ dicendum est.
1,15 Penitemini et credite Evangelio. In Mattheo est:
Peniten-
tiam agite
, quod dicitur magis latine,
licet hoc magis respondeat
greco; siquidem una vox hic ut illic est futura, etiam illi greco
similior si ‘penitere’ diceretur, sed neque ‘penitere’ neque ‘peni-
temini’ ego dicere ausim.
1,28 Et processit rumor eius statim in omnem regionem Galilee,
et illud proximum:
Et exclamans voce magna exivit ab eo
. Eadem
vox est, sed cum ‘exivit’ magis cognata quam cum ‘processit’.
1,35 Et diluculo valde surgens egressus abiit in desertum locum.
grece videtur referri potius ad alios quam ad Iesum. Dicitur
enim: ‘mane evigilarunt valde; surgens egressus est et abiit in
desertum locum’.
1,38 Eamus in proximos vicos et civitates. Non est grece ‘vicos
pagina successiva »