La Bibbia nel Cinquecento: edizioni interpretazioni censure
Apparati iconografici - vignette » Valla, Lorenzo Collatio Novi Testamenti - p. 11



I
[Collatio Evangelii Matthei]


1,1 Liber Generationis Iesu Christi. ‘Iesus’ (IHC) apud Gre-
cos trium est syllabarum, quia ‘i’ et ‘u’ apud illos nunquam effici
consonantes queunt, ut fit apud nos, qui duarum hoc nomen
facimus syllabarum, idest iota consonanti utentes, quod Hebrei ut
in plurimis ita in hoc faciunt. Sed cum neque illi hoc nomen nec
Greci medias vocales unquam aspirent, neque nos ‘h’ aut vocali-
bus postponere soleamus aut ‘i’ et ‘u’ consonantibus vel ante vel
post adiungere debeamus, non est cur existimemus aspirationem
hoc loco esse debere. Cuius erroris causa hinc fluxit, quod cum
Iesus Christus’ grecis elementis soleat scribi, iisque ternis, licet
sepe etiam binis, imperiti ac rudes, quibus omnia redundant, existi-
mantes latine non grece hec nomina scribi, acceperunt secun-
dam litteram in ‘Iesus’ pro ‘h’ vetusto, quo nos in locis solem-
nioribus utimur, cum sit greca vocalis, que a nobis transfertur in
‘e’ longum, cuius eadem figura est que ‘h’ solemnioris. Sed non
intelligebant stulti atque idiote nunquam illud ‘H’ in medio dictio-
nis collocari nisi in ere atque lapidibus, hoc est in locis, ut dixi,
solemnioribus, non passim, sicut videmus hoc nomen scribi. Quod
si notam aspirationis existimabant, que causa erat ut, cum eam
tam solemniter pingant, non mutarent figuram solemnem in eam
que est minoris dignitatis et quasi vestem sordidam induerent,
splendidiore deposita, presertim in loco publico ac celebri, ubi nos


pagina successiva »