
qui lapidea, ne dicam lignea, cretacea, stramentitia opera in ea
edificare audent, vanas quasdam ineptasque scientias divinis
admiscentes. Equidem ipse nihil operis novi condo, sed velut
huius urbis templi sarcta tecta prestare pro mea virili conatus sum,
quod nisi prestetur templum ipsum perpluat necesse est, nec in
eo res divina fieri commode possit. Quo opere quid preclarius, ut
taceam difficultatem? Nam ad hoc componendum nemo idoneus
sit, nisi qui grecus saltem mediocris, latinus eximius, in litteris
sacris fuerit admodum exercitatus, quales non ita multi reperiun-
tur. Hec cum ita sint, ut odio ita contemptu non est
dignum
opus meum: quo minus ad te, Nicolae pontifex maxime, cui omnia
debeo, scribere illud vereor; quod si approbaveris, perinde erit
ac si ut hoc facerem imperasses.
[Praefationis forma antiquior]
Per sex et quadraginta dies, quam vulgo quadragesimam vo-
cant, annotationes has nuper in multa et proinde
minuta volu-
mina retuli: non parvulum opus, perparvulum tempus. Neque
enim plus ocii res ipsa postulabat, modica quidem et exilis, ut
in quam nulla inventio, nulla copia, nulla sublimitas cadit, sed
non ideo tamen omittenda. Nam Phidias, Lysippus, Praxiteles,
Polycletus aliique optimi statuarii non modo ex auro, argento,
ere, ebore, pario marmore opera effecerunt, verum etiam ex viliori
sepe materia. Et bonus agricola non triticum modo, sed hordeum,
avenam, siliginem, panicum ac milium serit, nec iis contentus
leguminibus etiam curam impedit, nec leguminibus tantum sed
hortis quoque; et siquis fuerit diligentissimus quique dici opti-
mus possit agricola vinetis simul, pratis et olivetis
arbustique nec
non et alvearibus ac pecoribus et forte saginandis avibus aliquid
temporis impartit. Sed hec de animalibus arboribusque procu-
randis cura elegantioris fortasse materie videri potest:
nos de
viliori loquimur, que non modo a parvis verum etiam a maximis
pagina successiva »