La Bibbia nel Cinquecento: edizioni interpretazioni censure
Metadati » Metadati » Valla, Lorenzo Collatio Novi Testamenti - p. 270


‘facultatum’, ut paulo post: icona citazioni  Qui habueritsubstantiam mundi, de quo
vocabulo alibi quere: in Luca disserui.
2,18 Antichristus venit. Presentis est temporis.
2,21 Non scripsi vobis quasi ignorantibus, sed quasi scientibus.
Grece est: ‘non scripsi vobis, quia ignoratis, sed quia scitis’.
2,27 Unctionem, quam accepistis ab eo, maneat in vobis. Non
est utique accusativus casus grece sed, ut ego sentio, nominativus,
nam neutrum nomen est ‘charisma’.
3,19 Et in conspectu eius suadebimus cordi nostro. Melius
‘persuadebimus’.
4,3 Omnis Spiritus, qui solvit Iesum Christum in carne venisse
ex Deo non est, et hic est antichristus, de quo audistis quo-
niam venit, et nunc iam in mundo est
. Grece est: ‘omnis spi-
ritus, qui non confitetur Iesum Christum in carne venisse ex Deo
non est, et hic est spiritus antichristi, quem audistis’ ‘quem’ idest
‘spiritum’.
4,20 Qui enim non diligit fratrem suum quem videt, Deus quem
non videt quomodo potest diligere?
Grece est ‘vidit’ in utroque.
5,1 Omnis, qui diligit eum qui genuit, diligit et eum qui natus
est
. Venustius ubi legitur ‘et eum qui genitus est’, licet utroque
modo transferri queat, nec moveat nos quod statim sequitur: icona citazioni  In
hoc cognovimus quoniam diligimus natos Dei
, nam hoc ‘natos’ aliunde
proficiscitur.
Ioannis altera

II Ioann.


Ioannis altera

2 Propter veritatem, que permanet in vobis et vobiscum erit
in eternum
. Grece est ‘manet’, nec recte dicitur ‘permanet’,


pagina successiva »