La Bibbia nel Cinquecento: edizioni interpretazioni censure
Commentarii in epistola Sancti Pauli ad Romanos » Sozzini, Lelio Brevis explicatio in primum Iohannis caput - p. 103



Brevis explicatio in primum Iohannis caput

Cum plerique abutantur hoc Iohannis capite ad hominum com-
menta stabilienda de filio Dei Christo, quem fingunt aeternum, bis ge-
nitum, duarum naturarum, incarnatum hocque contra omnem verita-
tem faciant, quo non tantum tota Scriptura de Christo filio Dei obscu-
ratur, corrumpitur atque pervertitur, sed etiam ille Christus Dei filius a
Mose, prophetis et in toto Vetere Testamento praenuntiatus et a piis
omnibus semper ante expectatus, qui postea de Spiritu Sancto conceptus,
ex Maria natus, pro nobis passus et mortuus, funditus extirpatur; quin et
secundus deus introducitur ad abolendum illum solum verum altissi-
mumque Deum patrem Christi; quare ne pii patiantur se abduci ab
illo uno soloque Deo patre et a Christo etiam unico eius filio, quem
nobis Pater de coelo commendavit, breviter summas tantum rerum
in hoc capite controversarum attingam.

In principio

Voce principii aeternitatem quidam significari volunt, alii vero
tempus ante conditum mundum, icona nota sed nihil horum intelligit Iohannes.


pagina successiva »