La Bibbia nel Cinquecento: edizioni interpretazioni censure
Super Evangelium Ioannis » Sozzini, Lelio Brevis explicatio in primum Iohannis caput - p. 105


capite I. Sed et Marcus ab eadem voce et re incipit evangelium
suum, ἀρχὴν seu principium evangelii Christi nominans. Sic et Lucas
quoque orditur suum evangelium eadem voce usus: «icona citazioni  Sicut — inquit —
nobis tradiderunt qui a principio spectatores erant et ministri sermonis,
visum est quoque mihi omnia ab initio tibi describere
». Sic Act., I,
de eodem initio scribit: «icona citazioni  Quando — inquit — Iesus coepit facere
et docere, incipiens a baptismo Iohannis
». Sic Act., II: illapsus
est Spiritus Sanctus in eos, quemadmodum et in nos, ἐν ἀχρῇ, ab ini-
tio, certe non ab aeterno nec ante conditum mundum, sed tempore
ministerii quando missus fuit. Eadem voce utitur describens hunc
sermonem, Christum hominem: «icona citazioni  Quod erat a principio, quod audivi-
mus, quod vidimus oculis nostris, quod spectavimus et manus nostrae
contrectaverunt de sermone vitae
»; de Christo verbo, visibili ocu-
lis palpabilique manibus, qui ex Maria natus est, loquitur. Nam ille
aeternus qui fingitur, a nemine unquam palpatus ab aeterno vel post
legitur neque unquam auditus.
Caeterum ostendant qui aliter sentiunt alicubi Scripturam sub no-
mine principii aeternitatem designasse; quod si ostendere solido aliquo
testimonio non poterunt, quid temere pronuntiant detorquentes ge-
nuinas vocum significationes?

Erat verbum

Verbi nomine putant denotari aliquem filium aeternum, per quem
Deus omnia ageret sub Vetere Testamento et loquutus fuerit cum pa-
tribus. Sed haec commenta hominum refutant multi loci Scripturae
et praecipue Act., XIII capite, quod omnia, quae erant facta et
promissa in Vetere Testamento, unus ille Deus pater praestiterit et


pagina successiva »