La Bibbia nel Cinquecento: edizioni interpretazioni censure
Titus Flavius Vespasianus, imperatore » Sozzini, Lelio Brevis explicatio in primum Iohannis caput - p. 107



Et verbum erat apud Deum, hoc erat in principio apud Deum

Qui Christum aeternum tuentur, his verbis abutuntur, ut statuant
Christum fuisse realiter in coelo ante mundum conditum, cum nulla
Scriptura hoc doceat. Pii vero facile vident, I Pet., I, icona citazioni  ad praeor-
dinationem hoc referri, tum ad promissionem et figuras et umbras,
sacrificia et oblationes, in quibus praenuntiatus et praefiguratus fuit
Christus
. icona citazioni  Sic se ante Abrahamum fuisse dicit ille homo Christus, Iohan.,
VIII (non enim alius ibi loquitur). Ab initio enim mundi, ante
Abrahamum erat promissus, cognitus et expectatus. Erant typi varii
eius et sacrifcia quibus praefigurabatur Christus, sine quibus nunquam
pii adoraturi Deum in coetus coibant. Quare etiam Abraham diem
Christi futuri, non ipsum Christum praesentem videre cupivit, quem
in promissione tunc et figuris videbat, eius nativitatem, mortem et
resurrectionem et quae nomine nostro facturus erat expectans.
Sic patres eundem Christum habebant in cibum sub typis; eundem
enim cibum habuerunt quem nos, teste Paulo I Cor., X. Petra
enim erat Christus, qui sequebatur eos post venturus, non ut nos, quos
iam praecessit. Sic et baptismum nobiscum communem habebant, ut
probat inibi Paulus. Certe Christi caro, qui est cibus omnium electorum
(non aliqua eius aeterna deitas), tunc non fuit reipsa; nondum enim
erat Maria, ex qua natus est. Ad eundem quoque modum respectans
Iohannes in Apoc., capite XIII, dixit agnum fuisse occisum ab origine
mundi in typis et sacrificiis, umbris, in piis quoque, ut in Abele occiso,
quemadmodum et nunc occiditur et persequutionem patitur in fidelibus
suis membris (quod etiam ipse Christus contra Paulum persequentem
ecclesiam testatur), quanquam hic praesens nobiscum non versetur carne,
ut tangi possit; et crucifigitur ab Antichristo (Apoc., II) et ab impiis,
qui eum conculcant et crucifigunt denuo (Hebr., VI). icona citazioni  Sed et ipse
Paulus, optimus interpres horum, docet
Hebr., II : quomodo illi
promissa adepti sunt, eminus omnia conspicati?
Qui quoque doctiorum neotericorum sententias quaerunt ea de re,


pagina successiva »