La Bibbia nel Cinquecento: edizioni interpretazioni censure
Titus Flavius Vespasianus, imperatore » Sozzini, Lelio Brevis explicatio in primum Iohannis caput - p. 127


tus ab angelis, Simeone, Anna et a Deo patre, coelo aperto, coram
turbis proclamatus, cum iam proditurus esset (et non ante) ut se verbum,
Deum, lucem vitamque ministerio suo docens faciensque demonstraret.
Eodem sensu uterque redit, cum esset summus apud Deum, fuit infimus
omnium; idem summus qui factus vilis, non alius et alius: uti et doctiores
neoterici docent, praesertim Melanchthon, cuius verba hic placuit adii-
cere. Vide in vetusto illius commentario in primum Iohannis caput,
super illis verbis «icona citazioni  Et verbum caro factum est», ubi sic ait: «icona citazioni  Porro,
omissis philosophicis disputationibus de incarnatione, breviter ita sen-
tio, Iohannem ταπεινώδει capere nasci, cum ait: “icona citazioni  Verbum caro
factum est
”, id est quod Esaias ait “icona citazioni  novissimus virorum” et Paulus
II Cor., V: “icona citazioni  Pro nobis peccatum factus est” et Gal., III:
icona citazioni  Factus pro nobis maledictum”. Quare, cum carnem vocat, intellige
extremam humiliationem Christi
», etc.

Et habitavit in nobis

«icona citazioni  Carnem fieri est maledictum et peccatum fieri, ut tolleretur
maledictio in carne nostra, ita quod ait “habitavit in nobis” significat
id quod Phil., II, dicitur “icona citazioni  in similitudinem hominum factus, habitu
inventus ut homo
”. Et Hebr., IV: “icona citazioni  Habemus pontificem tentatum
per omnia
” idque ita ut novissimus hominum a Propheta vocetur
».

Et vidimus gloriam eius

«icona citazioni  Antithesim facit Iohannes: ut ante de humiliatione Christi, sic hic
rursum de glorificatione loquitur. Gloria, praeter omnia miracula
Christi, est resurrectio eius a morte (Ephes., I); neque aliud


pagina successiva »