
Ego dominus Petrus quondam Philippi Manelphi de Monte Albotto
alias de sancto Vito sacerdos Senegaliensis dioecesis medio iuramento
ut supra dico et attestor praedicta omnia et singula vera fuisse et
esse et suprascriptos omnes fore et esse Lutheranos et anabaptistas et
haereticos respective ut supra et pro talibus tentos et reputatos, et ita
et pro talibus denuntiavi ex zelo fidei christianae ac alias omni meliori
modo etc. remotis omnibus ut supra, sub die secunda Novembris 1551.
Don Petrus manu propria.
Confessione di cose d'heresia di don Piero da san Vito diocesi di
Senegaglia, fatta innanti al padre inquisitore di Bologna nel 1551 alli
17 d'ottobre, cavata da me Giacomo Maracco dal proprio originale
datomi da esso reverendo padre inquisitore.
Iacobus Maraccus
3.
Die Iovis XII mensis Novembris 1551 pontificatus sanctissimi
domini Iulii divina providentia papae III anno eius secundo.
Examinatus fuit in solita residentia reverendi patris fratris Hiero-
nimi Bononiensis ordinis praedicatorum magistri Sacri Palatii in pa-
latio apostolico, adsistente reverendo magistro Sacri Palatii commis-
sario per totam Italiam illustrissimorum et reverendissimorum domi-
norum cardinalium inquisitorum etc. donus Petrus filius quondam
Hyppoliti Manelfi de sancto Vito dioecesis Senogaliensis sacerdos aetatis
suae annorum triginta duorum vel circa, testis pro informatione etc.,
qui suo iuramento tactis etc. ad infrascripta interrogata respondit ut
infra. Et in primis interrogatus quot dies sunt quod ipse testis est in
urbe, respondit:
Arrivai in Roma martid́ sera che furno dieci del presente.
Interrogatus a quibus partibus et ex quo loco veniat, respondit:
pagina successiva »