La Bibbia nel Cinquecento: edizioni interpretazioni censure
Biblia vulgare istoriata (1490) Apparato iconografico - capilettera » Sozzini, Fausto De sacrae scripturae autoritate - p. 265


[Epistola]

Hunc libellum Auctor in gratiam magni cuiusdam viri, ante annos
quadraginta et aliquot conscripserat. Editus idem erat Hispali,
ante annos viginti tres, sub nomine cuiusdam Dominici Lopez So-
cietatis Iesu. Sed dolus latere non potuit. Talis enim praefatio, li-
bello huic praefixa erat, quae contrarium plane eius, quod in eo di-
sputatur, continebat. Affirmabat enim praefatio, dari naturalem Dei
cognitionem; quod libellus prorsus negat. Huius libelli intelligentiam, quia, praeter
alia permulta commoda, ad veritatem divinam, quam nostri coetus profitentur,
tacitam esse εἰσαγώγιον, existimamus; et exemplaria eiusdem nulla amplius prostant;
en denuo eum recudi, ad communem omnium sanctitatae Theologiae professorum
et studiosorum utilitatem, curavimus: et iisdem eum, nostrorum coetuum nomi-
ne, offerimus et dedicamus. Racoviae, Calend. April, Anno MDCXI.


De auctoritate
Sacrae Scripturae


[Prohemio]

Dubitant non pauci, etiam inter eos, qui
Christi nomen profitentur, de Auctoritate
Scripturae, quae dicitur sacra, id est libro-
rum, qui Biblia vocantur, seu Vetus et No-
vum Testamentum. Ac quaerunt, cur cre-
dendum sit, vera esse et recte dicta, quae in illis conti-
nentur.
Huius quaestionis duo capita fieri possunt. Aut enim ii,
qui sic dubitant et quaerunt, concedunt alioqui, religionem
Iesu Nazaraeni, qui dicitur Christus, esse veram; Aut
Non concedunt; sed vel de ea dubitant, vel etiam nihil du-
bitant, quin sit falsa. Primum de priore capite; deinde
de posteriore agemus.

Caput I.


In quo demostratur iis, qui iam credunt Christianam reli-
gionem esse veram non posse eos iure dubitare de auctori-
tate librorum Veteris et Novi Testamenti.


Dico igitur, si concedatur, religionem Iesu Na-
zaraeni, qui dicitur Christus, esse veram, me
videre non posse, quemadmodum iure dubi-
tari possit de auctoritate librorum, qui Vetus et No-
vum Testamentum vocantur. Ac primum, quod at-
tinet ad Vetus Testamentum, cum aperte a Novo Te-
stamento confirmetur, si demonstrabitur, eo con-
cesso quod modo dictum est, Novum Testamentum
auctoritatem habere existimandum esse, iure hinc con-
cludetur, Vetus Testamentum similiter auctoritatem
habere, esse existimandum. Praesertim, ubi non con-
stet, aut iusta suspicio sit, depravatum, vel immuta-
tum fuisse; ut infra dicetur. Iam, quod attinet ad
Novum Testamentum, iniuria de eius auctoritate du-
bitari, quasi videlicet historia aut doctrina Christianae
Religionis minus fideliter in ipso exponatur, ostendi
potest, ni fallor, ad hunc, qui sequitur, modum.
Quatuor sunt, ut videtur, caussae, cur iure dubita-
ri possit de auctoritae libri cuiuspiam. Prima est, si
scriptor parum sit fide dignus, aut non eiusmodi, de
cuius fide et scientia dubitari nequeat. Altera est, si
revera scriptor ignoretur. Tertia, si constet aut iusta
suspicio sit, librum depravatum fuisse, aut aliquo mo-
do immutatum. Quarta vero et postrema, si non
reiicienda testimonia adsint, quod libro isti nequaquam
sit adhibenda fides. Si igitur demonstratum fuerit,
nullam ex praedictis quatuor caussis locum habere in eo
libro, qui Novum Testamentum appelatur, demon-
stratum utique etiam fuerit, iniuria de eius auctoritate
dubitari.
I. Itaque, quod ad primam caussam attinet; Quod
libri alicuius scriptorem parum sit fidedignus, aut non e-
iusmodi, de cuius fide, et scientia dubitari nequeat;
id sane ex eo fit, quod vel alioqui constat, iustamve
aliquam ob causam suspicio est, eum non recte no-
visse ea, quae scripsit, aut non ita scripsisse, ut nove-
rat; vel eius rei in ipso libro aliqua indicia apparent.
Iam vero non video primum, quo pacto de scripto-
ribus eius libri, qui Novum Testamentum vocatur,
constare possit, aut iusta suspicio esse (nisi propter id,
quod ex uniuscuiusque ipsorum scriptis colligi queat)
eos aut non recte novisse ea, de quibus scripsserunt,
aut non ita, ut noverant, scribere voluisse. Etenim,
aut volumuseius libri scriptores eos fuisse, quorum
nomina inscripta suis locis apparent, ut omnino alios.
Si alios, proferantur prius eorum nomina, et ido-
neae probationes, quod ipsi scripta illa conscripserint,
non autem ii, quibus tribuntur; tum videbimus, an
eiusmodi homines sint, quibus fides, necne, sit adhi-
benda. Nam, si quis dixerint, satis esse, si nihil con-
stet, eos fuisse eius libri scriptores, qui vulgo esse di-
cuntur; Respondebo, hoc non pertinere ad primam
ex quatuor caussis ante expositis, quae merito efficere
possint, ut quis de cuiuspiam libri auctoritate dubitet,
de qua caussa nunc loquimur; sed ad secundam perti-
nere, de qua suo loco videbimus. Atque istud neuti-
quam ad quidquam probandum valet in hac disputatio-
nis huius nostrae parte, sed tantum ad excipieandum, si
quis ad ipsis scriptoribus Novi Testamenti ad eiusdem
auctoritatem argumentari vellet; quod hoc loco reve-
ra non fit, sed ad ea respondetur, quae contra auctori-
tatem horum scriptorum afferri possent. Verum ad
propositum nostrum revertamur. Si igitur proferri
non possunt (ut certe non possunt) idoneae probationes
ad demonstrandum, alios scripta illa conscripsisse, non
autem illos, qui scripsisse creduntur; sequitur, cum
hoc loco pro concesso pomnatur, constare de scriptori-
bus quinam fuerint (quomodo enim alioqui aut con-
stare posset, aut iusta suspicio esse, aliunde, quam ex
eo, quod ex ipsis eorum scriptis colligi posset, scriptores


pagina successiva »