La Bibbia nel Cinquecento: edizioni interpretazioni censure
Biblia vulgare istoriata (1490) Apparato iconografico - capilettera » Sozzini, Fausto De sacrae scripturae autoritate - p. 279


rum nulla secum coniuncta habent praesentia aut prae-
terita effecta, eaque certa, quae fidem faciant veritatis
eorum; quae in ipsis traduntur, ut hi libri habent.
Nam si, exempli gratia, quispiam fuerit, qui du-
bitet, utrum unquam bellum civile fuerit inter Caium
Marium
et Lucium Syllam cives Romanos, quemad-
modum in quibusdam libris aperte narratur, quibusnam
aliis indiciis praesentibus praeteritisve, quae negari non
possint, poterit hoc isti persuaderi, praeter libros
istos? Nullis profecto. At vero, si quispiam fuerit,
qui dubitet, verbi gratia, utrum Iesus Nazaraenus mi-
rabilia quaedam fecerit constitutos naturae limites exce-
dentia, ut aperte Novo Testamento narratur, pote-
rit hoc illi facile persuaderi ex eo, quod ab eo tempore
perpetuo innumerabiles homines extiterunt, qui ipsius
Iesu doctrinam sunt amplexi, quae sine mirabilibus istis
rebus, propter rationes ante allatas, nunquam, praeser-
tim ab initio, a tot hominibus recepta fuisset. Praeter-
quam quod confessio praesens praeteritaque eorum, qui
proprie atque omnium maxime Iesu Nazaraeni eiusque
doctrinae hostes sunt, huius rei quemadmodum alibi
diximus, plenissimam facit fidem. Quodsi de iis agere
velimus, quae omnium, quae in Novo Testamento nar-
rantur, maxime incredibilia sunt (quibus si fides adiun-
gatur, fieri non potest, quin reliquis omnibus adhibea-
tur fides) videlicet Iesum ex morte revixisse, post vero
in coelum ascendisse, indeque saepius apparuisse et mi-
rabilia operatum esse, videbimus horum quoque o-
mnium habere nos effecta satis manifesta. Neque enim
vel inventi complures fuissent, qui suo ipsorum sangui-
ne istarum rerum fidem fecissent, ut a se visarum sibique
compertarum; vel si hi non fuissent, alii paene innume-
ri deinceps perpetuo, praeter quamcunque aliam huma-
nam rationem, contraque sua ipsorum commoda, haec
eadem et credere et constanter affirmare perrexissent.
Adde, quod, rebus istis sublatis, et fide, quae earum
facta est, neutiquam apparet, quemadmodum fieri po-
tuerit, quaecunque tandem Iesus miracula fecisset, ut
tam multi homines cuiuscunque generis, non solum il-
lum receperint tanquam unicum recte vivendi magi-
strum, idque firma cum spe, si ita vixerint, post mor-
tem vitam immortalem adipiscendi: sed etiam, ve-
rum Deum, illum esse crediderint, utque talem, colue-
rint, eiusque opem imploraverint, praesertim, cum
post edita miracula ista, magistratus iudicio atque sen-
tentia e medio sublatus fuerit, et tanquam homo ma-
lus atque iniquus, immo blasphemus Deique ac rerum
divinarum contemptor, a suismet, ab illis ipsis, qui
miracula ab eo facta conspexerant, perque ea benefi-
ciis ab ipso affecti fuerant, in crucem fuerit actus. Hi
autem eventus, eorumque circumstantiae res sunt
compertissimae, nec quisquam est, quantumvis Iesu
Nazaraeni, eiusque religionis adversarius, qui haec ne-
gare audeat, quando hodieque partim conspiciuntur,
partim extant eorum effecta indiciaque admodum a-
perta.
Iam quid dicemus de praecipua Veteris Testamenti
Historia? Iudaicus populus, qui hodie adhuc durat,
nonne eius certissimam facit fidem? Etenim, nisi ve-
rum esset, eos antiquitus legem illam accepisse, quam
adhuc, ut sanctissimam, retinent, idque ea ratione,
qua in historia legitur, id est ita, ut apparuerit, eam
a Deo proficisci, fieri vix potuisset, ut se tot ceremonia-
lium (quae vocant) praeceptorum iugo subdidissent;
praesertim a plurimis cibis abstinendi, quibus alii omnes
communiter vescuntur, et inter quos non pauci sunt
suavissimi palatoque gratissimi: potissimum vero seipsos
circumcidendi, quod cerimoniale praeceptum, vel i-
psum per se, videtur fidem facere posse, legem illam hu-
manum inventum non fuisse. Vidimus, alias omnes
antiquas religiones, quamvis minus multo ad colendum
difficiles paulatim evanuisse, adeo ut illarum vix extet
memoria. Haec tamen antiquissima conservatur adhuc
in hunc usque diem. Cuius rei caussa alia nulla esse po-
test, quam ipsam initia habuisse gravissima, firmaque
fundamenta, post quae consecutae fuerint confirmatio-
nes et corroborationes apertae ac manifestae, prout in
ipsa ista historia legitur, quibus rebus cum caeterae anti-
quae religiones modo non prorsus caruerint, necesse
fuit, quemadmodum aliis omnibus humanis rebus con-
tengit, ut tandem corruerint, et ad nihilum venerint.
Huc accedit, quod aliae religiones tunc deficere caepe-
runt, cum nemo erat, qui cuiquam, quamlibet illarum
profitenti molestus esset. Immo una ex istis religionibus,
ea videlicet, quam urbs Roma sequebatur, quamque
si eius substamtiam spectes, magna eaque potior orbis
terrae pars amplectebatur, tunc ad nihilum redigi coe-
pit, cum Roma una cum universo ipsius imperio unum
tantum caput ac Dominum agnoscebat, qui hanc ipsam
religionem profitebatur; quod idem perpetuo deinceps
per aliquod longum tempus fuit. Et tamen scimus, ni-
hil aptius esse ad morem aliquem novum in quemvis po-
pulum inducendum, non modo ad veteres in eo mo-
res conservandos, qui per se ipsi, sine ullo alio admi-
niculo se sustentare queant, maxime vero ii, qui ad
religionem spectant, aeternitati enim consecrati viden-
tur; nihil, inquam, huic rei esse aptius, quam vo-
luntatem, exemplumque eius, qui dominatur. Con-
tra vero Iudaeorum religio conservata est ac conserva-
tur, et ubique fere, nisi ubi commorari sit illis pror-
sus interdictum, sunt, qui eam adhuc constanter se-
quuntur; quamvis et hodie, et antehac per tam mul-
ta saecula ii, qui eam profitentur, sint fuerintque lu-
dibrio habiti, iniuriis affecti, tyrannice tractati atque
oppressi, milleque modis saepe non solum in suis ipso-
rum corporibus vexari ac torti, sed etiam miserabiliter
necati.
Profecto, si quis est, qui ex hac re, aliisque non-
nullis, quae commemorari possent, non intelligat,
quam necesse sit, ut Iudaeorum religio eam originem
habuerit, quam ipsi affirmant, et idcirco historia do-
ctrinaque Veteris Testamenti hac in parte, ob idque in
aliis quoque sit vera, videtur inter eos numerandus, qui
aut nihil cernunt, aut, ne cernant, oculos claudunt.
Iam vero ex Iudaicae religionis veritate, id est, ex eo,
quod populo illi ea religio a Deo data fuerit, exque cer-
titudine historiae ac doctrinae Veteris Testamenti, qui-
vis iudicio praeditus agnoscit, fieri non posse, quin
Christiana religio, eoque ut supra demonstratum est,
historia et doctrina Novi Testamenti sit vera, non se-
cus atque ex harum veritate, illarum, ut dictum est,
veritas agnoscitur. Quod si Iudaei hoc minime agnos-
cunt, id ob ipsorum ruditatem, vel potius stoliditatem
miram atque evidentem evenit, et propterea quod ab
ipso ortu capitalissimi sunt religionis Christianae hostes.
Per ea, quae hactenus disputata sunt, arbitramur sa-
tis demostratum fuisse, maiorem fidem adhibendam
esse libris Veteris et Novi Testamenti, sive quod ad
historiam, sive quod ad doctrinam attinet, quam ple-
risque aliis libris soleat, eumque, qui illis fidem non ad-
iungant, nulla probabili ratione inde deterreri.

Caput V.


In quo detegitur error illorum, qui fidei libris istis adiungen-
dae eiusmodi argumenta postulant, quibus nemo sese ulla
ratione opponere queat.


Iam, tametsi, quae hucusque scripsimus, satis fortasse
esse debeant ad id efficiendum, quod ab initio pro-
posueramus: tamen visum est nobis, antequam huic
nostrae scriptioni finem imponamus, monere lectorem
eos, qui, ut iis fidem adiungant, quae scripta sunt in Vete-
re Novoque Testamento, eiusmodi argumanta et ratio-
nes postulant, quibus nemo sese opponere, aut repugna-
re queat, quaeque unicuique eius rei certam et indubitatam
fidem faciant, hos, inquam, ostendere, se religionis natu-
ram parum attente considerasse; quae ea est, ut, quem-
admodum multi loquuntur, fidei meritum requirat,


pagina successiva »