La Bibbia nel Cinquecento: edizioni interpretazioni censure
Biblia vulgare istoriata (1490) Apparato iconografico - capilettera » Sozzini, Fausto De sacrae scripturae autoritate - p. 276


esse, inter ipsos convenisse, ut alios fallant, facillime
credamus quidquid illud sit, quantumvis magnum, et
alioqui impossibile credi, quantumvis absurda atque
inusitata, modo ab aliquibus historicis, qui alioqui
digni censeantur, quibus habeatur fides, confirmentur,
etiamsi nemo eorum dixerit, se praesentem adfuisse.
Nec invenietur fortasse quidquam tam novum atque
absurdum, vel ab uno tantum scriptore narratum, de cu-
ius fide alioqui non dubitetur, quod se vidisse ipse affir-
met, vel de quo aliter constet ipsum verba facere, tan-
quam de re, cui communiter etiam fides non adiungatur; is-
que vel fatuus vel cerebrosus non existimetur, qui id
nolit credere. Vidimus supra, historiam Novi Testa-
menti a pluribus scriptam fuisse, qui (ut ipsi etiam ex
parte affirmant) loquuntur aut tanquam de rebus quibus
ipsi interfuerint, aut tanquam de iis, ubi perinde ferme
sit, ac si ipsi illis interfuissent, prorsus fieri nequeat, ut
in iis falsi fuerint; nec apparet, cur veraces existimari
non debeant, curve data opera scripturi fuissent tam
magna mendacia, quam illa essent, quae scribunt,
nisi vera scripsissent, quaeque nihil verisimile erat fi-
dem ullam per se apud alios inventura. Quinetiam
non apparet, cur non debuerint de eiusmodi rebus si-
lere. Quandoquidem eas narrare, seu verae seu falsae
essent, cum tanta eorum iactura coniunctum erat, eis-
que undique odium atque insectationes conciliabat,
nisi vis maxima veritatis, eaque cum alia etiam maiore
vi coniuncta, quae tamen in iis tantum, quae vera sunt,
locum habet, id est, cum virtute quadam ac providen-
tia divina, et naturae limites excedente, eos ad id fa-
ciendum impulisset ac coegisset.
Quamobrem, si mihi libere dicendum est quod sen-
tio, quodque verum esse, facile probari potest, mihi vi-
detur, eos, qui nec genere nec educatione Iesu Nazarae-
ni sunt inimici, ab eove eiusque religione alieni, nec
tamen multum fidei historiae Novi Testamenti adiun-
gunt (si modo alioqui iudicio sunt praediti) non ratio-
ne ulla probabili revera moveri, sed solum probitatis,
id est, difficiliverae virtutis via ingrediendi exiguo stu-
dio. Quandoquidem, quicumque crediderit eam
historiam esse veram, credet pariter veram esse Chri-
stianam religionem, atque idcirco ob desideratissi-
mum et incomparabile immoralitatis ac beatitudinis
praemium ab ea propositum, studebit esse talis, qualem
illa postulat, id est, probus sanctusque et moribus vere
divinis praeditus. Qui igitur animo voluntateque ad-
modum alienus est a probitate hac et sanctitate, ab his-
que moribus, non potest adduci, ut credat id esse ve-
rum, ex quo sequeretur, illi curandum esse, ut et his et
illis sese exornaret. Quinetiam a sua ista mala animi af-
fectione, cui Evangelium ex diametro (quod aiunt)
adversatur, adeo excaecatus est, ut nec videat, nec a-
gnoscat apertas validasque rationes, quae possunt illi per-
suadere, eam historiam esse veram. Quod si tamen
aliquando eius rei lumen aliquod ei apparet, conatur
quam potest maxime, ut illud ne cernat, sibique per-
suadeat, id nihil esse, atque omnibus viribus vitat,
negatque eam lucem, quae ipsius foeditates retegit. Et
quidem profecto, nisi historia Evangelica secum con-
iuncta haberet severa illa, quae habet, praecepta ad-
mirabilis continentiae, perfectae sui ipsius demissionis,
summae liberalitatis, contemptionis huius mundi, sui
ipsius abnegationis patientaeque, ac tolerantiae omnium
malorum, nemo esset, qui modo alioqui iam in con-
trariam partem animi perturbatione totus non propen-
deret, quin ei fidem adiungeret, ac propter beatam
immortalitatem, quae in ipsa apertissime commemora-
tur et promittitur, omnibus, quibus posset modis, si-
bi ipsi persuadere conaretur, eam esse verissimam.
iam si quis Novi Testamenti historiae fidem adiungat,
consequitur, istam reliquis omnibus in eo libro conten-
tis fidem sdiungere; ut colligi potest ex iis, quae ante
disputata sunt, et apertius ex iis intelligetur, quae ad-
huc dicenda restant.
Quod si quis iis omnibus fidem adiungat, quae in No-
vo Testamento continetur, iam demonstratum est hinc
consequi, ut fidem etiam, ea ratione, qua oportet, iis
omnibus adiungat, quae continentur in Vetere Testa-
mento, cum iam ad ea responsum fuerit, quae dici pos-
sent de corruptione ac depravatione, quae in his libris
contingere potuerit. Et propterea arbitramur a nobis
satis apte probatum fuisse, sive pro concesso prius pona-
tur, religionem Iesu Nazaraeni, qui dicitur Christus,
esse veram, sive non ponatur; sive credatur prius, ali-
quam veram religionem esse, aut esse posse, sive non
credatur, nullam rationem esse, quae vim habeat effi-
ciendi, ne quis libris Veteris et Novi Testamenti fidem
adiungat: immorationes esse idoneas ad efficiendum,
ut illis adiungatur fides, recipianturque atque recte di-
cta agnoscantur ea, quae in ipsis continentur.

Caput IV.


In quo ostenditur, istis libris maiorem debere fidem adiungi,
quam aliis communiter adiungatur, doctrinam historiam-
ve aliquam continentibus.


Sed dicet fortasse quispiam, quidquid hactenus
diximus, vim forte habere posse probandi, libris
Veteris et Novi Testamenti eam fidem adiungen-
dam esse, quae communiter aliis libris adiungitur,
non tamen maiorem, quam caeteris omnibus, at-
que eiusmodi, ut dubitare non liceat de re ulla in
eis scripta, qualem illis adiungi debere communi-
ter affirmant, quicumque Christianam religionem pro-
fitentur.
Ad hoc sic primum respondeo, Utinam tanta fides ad-
hiberetur libris Veteris et Novi Testamenti, praesertim
vero Novi, quanta communiter multis aliis libris adhi-
betur. Hoc enim satis foret, quo homines in veros Chri-
stianos evaderent, hoc est, secundum ipsius Novi Te-
stamenti praecepta viverent. Verum hoc dolendum est,
quod pletique maiorem fidem adiungunt, exempli cau-
sa, historiis Thucydidis, et Sallustii, quam historiae a
Matthaeos et Iohanne scriptae, quamvis hi non solum eo
tempore vixerint, quo ea evenerunt, quae ab ipsis nar-
rantur, quemadmodum illi vixerunt; sed etiam omnibus
propemodum interfuerint: cum illi maiore ex parte
nequaquam viderint ipsi ea, quae scripserunt. Ut nihil
dicamus de tenella aetate, qua fuisse Sallustium necesse
est, si modo natus est, cum bellum fuit ab eo scri-
ptum, Romanorum contra Iugurtham: ut, quomodo-
cumque res se habeat, non possit (eo sensu, quo hic lo-
quimus) affirmari, illum eo tempore vixisse. Et tamen
isti ipsius historiae ea fides adiungitur, ut vix inventum
iri putem, qui illi unquam ulla in re sese opponere au-
deat, aut etiam ulla de re dubitare, quae in ipsa affir-
mate scripta fuerit. Illud certissimum est, neminem
inventum iri, prudentem ac doctum exstimatum,
qui et corde et lingua non confiteatur, summam
seu argumentum eius historiae verissimum esse. Sed
quid ego Thucydidem, Sallustiumque commemoro,
vel quemlibet alium historiarum scriptorem, qui eo tem-
pore aut proxime vixerit, vel etiam rebus ab se nar-
ratis interfuerit: An non aperte demostrari po-
test, nullum esse historicum, quantumvis ab iis, quae
scribit, tempore et loco abfuerit, cui in omnibus iis,
quae alioqui falsa aut fabulosa esse non constet, non
multo plus fidei habeatur, quam iis, quos ante me-
moravimus, aut aliis in Novo Testamento historiae Ie-
su Nazaraeni scriptoribus, rerumque praeteritatum ab
ipsum eiusque religionem pertinentium? Nemo erit,
qui stultus non censeatur, si, cum vel levissime qui-
dem credat, se, exempli gratia, si teruncium tan-
tum unum impenderit, lucraturum aliquot millia au-
reorum nummorum, illum impendente statim non curet.


pagina successiva »